CRICILASIA

CRICILASIA
CRICILASIA
Graece Κρικηλασία, quasi Circuli impulsus, exercitationis olim delectabilis genus, memoratur Oribasio, Collectan. l. 6. c. 26. ubi ista leguntur: Ε᾿λάςσονα δέ χέτω ὁ κρίκος τὴν διαμετρον τοῦ μήκους τοῦ ἀνθρώπου, ὥςτε τὸ ὕψος αὐτοῦ μέχρι τῶ μαςτῶν ἐξικνεῖςθαι, ἐλάυνεςθαι δὲ μὴ κατὰ μῆκος, ἀλλὰ κατὰ πεπλανημένον, ἔςτωδέ ὁ ἐλατὴρ σιδηροῦς ξύλινον ἔχων τὴν λαβὴν, τοὺς μέντοι λεπτοὺςκρίκους τοὺς περικειμένους τοὺς τῷ τροχῷᾠήθησάν τινες εἶναι περιττοὺς, τὸ δὲ οὐχ οὕτως ἔχει ἀλλ᾿ ὁ ψόφος ὁ γινόμενος ἐξ αὐτῶ διάχυσιν ἐργάζεται, καὶ ἡδονὴν τῆ ψυχῆ, Habeat vero circulus diametrum hominis longitudine minorem, ita ut ipsius altitudo usque ad mammas pertingat, neque secundum longitudinem, sed in transversum impellatur; sit autem impulsor ferreus, ligneam ansam habens. Nonnulli tenues annulos rotae circumpositos supervacaneos esse putarunt, at hoc minime ita se habet. Quin etiam sonus ab ipsis genitus relaxationem atque voluptatem animo parit. Ex quibus patet, in hac exercitatione homines circulum quendam magnum, cuius circumferentiae annuli parvi infixi eratn, quâdam virgâ ferreâ ansam habente in transversum latus impellere consuevisse; a quo ductâ metaphorâ M. Cicero Ep. 9. ad Attic. l. 2. Festive, inqui, mihi crede, et minore sonitu, quam putâram, orbis hic in Republ. conversus est. Sed cum hâc aetate in usu non sit, possumus sane aliquid divinare, at eius figuram et conditiones penitus cognoscere minime licet. Quod enim trochus fuerit, de quo Horatius, l. 3. Od. 24. v. 57. Seu Graecô iubeas trochô: fieri quidem potest, at hic ipse nobis aeque ignotus est. Et quidem trocho hoc lusus genus non dissimile fuisse, patet ex Martiali, l. 11. Epigr. 22. et l. 14. Epigr. 68. ubi in trocho videmus fuisse circulum, et in circulo annulum, qui sonô spectatoribus voluptatem afferebat; adfuisse etiam impulsorem cum ansa, Propertio, l. 3. El. 13. v. 6. clavis dicta: quae omnia in sua Cricilasia apud Oribasium praefatum Antyllus depinxit. Interim circulo tenus annulos, non annulum, circumpositos hîc dicit; praeterea Cricilasiam is virorum efficit, cum Martialis puerilem quendam ludum trochum fuisse significet. Vide infra Trochus. At hoc certum, inter magnas exercitationes fuisse, de cuius facultatibus porro sic Antyllus, l. c. Cricilasiam, ait, intenta corpora mollire et quae locô stabiliri non possunt, tum revolutionibus tum etiam figurarum corporis varietate sic parare, ut facile slectantur et stabiliantur; nervosque imbecillos firmare et laxare, calorem excitare et intelligentiam, quae de via deflexit et atrâ bile agitatur, ad statum suum revocare, apud Hieron. Mercurialem, de Arte Gymnast. l. 3. c. 8. et l. 6. c. 7.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • CIRCULI — de multitudine congregata, passim apud Auctores. Hinc C. Nepos, Epaminondâ, c. 3. Quum in Circulum venisset, in quo aut de Republ. disputaretur, aut de Philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset deductus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TROCHUS — puerile ludicrum seu exercitamentum, Dempstero, in Rosin. l. 5. c. 1. cui a τρέχω nomen. Eius meminit Helenius Acron ad Horat. in Arte, v. 380. Indoctusve pilae, discive Trochive. Cum Turbine eundem facit, idem Dempsterus. Sed distinguit Salmas.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”